CORPUS exercendi

CORPUS exercendi
CORPUS exercendi
varii modi apud Veteres viguêre. Et quidem, ut de exercitationibus Gymnasticis nil iam dicam, ut de quibus infra: observant Eruditi, Veteres in exercendo corpore, etiam extra morbi necessitatem, volutâsse se super candente arena, ut corpus ferendo calori assuefacerent; contra, ut ad tolerandum frigus id praepararent, vel in nive se versâsse, vel statuas nive obductas nudos fuisse amplexatos, uti de Diogene Cane apud Laert. l. 5. c. 23. de Antiocho Cilice Philos. Cynico, castra Severi Imperatoris secuto, apud Suidam, legimus, reprehendente morem hunc gravissimô Auctore Epicterô, apud Arrianum, Dissert. l. 3. c. 12. Vide infra in voce Harena: et hanc in rem plura apud Casaubon. ad August. Suetonit, c. 81. uti de more veterum Britannorum corpus glasto tingendi, infra: inscribendi, voce Inscripti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NIX — frigore concreta, ardentissimis aestatis caloribus, ut et glacies in frusta dissecta, vino diluendo Romanis adhibita est, teste Pliniô l. 19. c. 4. Hi Nives, ills glaciem potant. poenasque mentium in voluptatem gulae vertunt: Servatur algor… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”